OEBALIA duples fuit

OEBALIA duples fuit
OEBALIA duples fuit
Una quae et Laconia dicta fuit, ab Oebalo Argulii filio cognominata. Hinc Oebalius, Stat. Achill. 1. v. 20.
Solverat Oebalio classem di litore pastor
Dardanus. ————
Hinc Oebalides. Ovid. in Ibin, v. 588.
Quo puer Oebalides ictus ab orbe cadas.
I. e. Hyacinthus, qui Lacon fuit, ab Apolline disco interfectus Ovid. Fast. l. 5. v. 705. ubi de Castore et Polluce:
Effugere Oebalidae cursu potuêre sequentes.
Hinc Oebalis. Stat. l. 1. Sylv. 2. v. 151.
——— Queis purpura saepe
Oebalis, et Tyrii moderator livet aheni.
Altera vero in Italia iuxta Tarentum urbem. Virg. Georg. l. 4. v. 125.
Namque sub Oebaliae memini me turribus altis,
Quâ niger humectat flaventia culta Gelesus,
Corycium videre senem. ————
Est enim Galesus Calabriae fluv. Tarento proximus, teste Liviô. l. 25. c. 11. Hinc Oebaliae matres, quae Latinae nurus. Ovid. Fast. l. 3. v. 230.
——— Meas celebrare Calendas
Oebaliae matres non leve pondus habent.
Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”